Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 683
1 | lm|tu faciem illius|lm 'faciem' pro vultu posuit. nullus enim faciem alterius potest accipere, sed vultum, qui pro mentis qualitate formatur: unde infra est 'et notos pueri puer indue vultus'. |
2 | lm|tu faciem illius]|lm quod difficile numini non est, ut in faciem mutetur alterius. sane 'illius' in Georgicis corripuit, ut 'illius inmensae'. |
3 | lm|noctem non amplius unam|lm ut supra diximus artis poeticae est non omnia dicere: unde nunc praemisit 'noctem unam'; nec enim dicturus est aut abscessum Cupidinis aut adventum Ascanii. |