Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 665
1 | lm|patris summlm nunc quidem de Iove proprie dixit. sciendum tamen pro qualitate rerum vel personarum summum deum dici vel patrem; nam unusquisque eum summum putat esse quem colit, ut 'summe deum sancti custos Soractis Apollo'. |
2 | lm|typhoe+a|lm multi 'Typhoia' legunt, ut cerialia et cerealea. 'Typhoe+a' autem dixit non quibus Typhoeus usus est, sed quibus Iuppiter in Typhoeum: a spoliis [id est virtute] et victoria epitheton posuit, ut Scipio Africanus et Metellus Creticus. |
3 | lm|temnis|lm aphaeresis est pro contemnis. hac autem laude hoc agit, facile eum posse Iunonem contemnere qui contemnit et Iovem. |