monumenta.ch > Servius > 664
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 663 <<<     >>> Versus 665

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 664

1 lm|nate meae vires|lm aut quia Veneria voluptas exerceri sine amore non potest, aut secundum Simoniden qui dicit, Cupidinem ex Venere tantum esse progenitum: quamquam alii dicant ex ipsa et Marte, alii ex ipsa et Vulcano, alii vero Chai et primae rerum naturae eum esse filium velint. sane et hic persuasoriam agit, sicut superius, ubi Iuno ad Aeolum loquitur 'Aeole, namque tibi'. sed ibi quia dea cum homine loquebatur, principio opus non fuit, hic vero principio usus est, quia dea cum deo loquitur ad benivolentiam comparandam. 'nate' ab indulgentissimo nomine: causa amoris 'mea magna potentia': quid possit facere 'qui tela typhoea temnis': pro quo 'frater ut Aeneas pelago tuus': contra quem 'odiis Iunonis iniquae': nam quod dicit 'frater tuus', non 'filius meus', ostendit etiam ei profuturum qui rogatur; nam ex eo genere est illud 'et nostro doluisti saepe dolore'. sequitur causa 'hunc Phoenissa tenet Dido': timor ipsius 'et vereor quo se Iunonia vertant hospitia': rem ipsam 'quocirca capere ante dolis': modus 'qua facere id possis': quamdiu 'noctem non amplius unam': an difficile sit 'et notos pueri puer indue vultus': quomodo 'ut cum te gremio accipiet laetissima Dido': subito amabit 'occultum inspires ignem fallasque veneno': nihil promisit; quid enim promitteret deo?
2 lm|solus, nate|lm qui Iovis contemnis fulmina, quae diis ceteris solent esse terrori.
Servius HOME

bav1646.156 bnf7959.91 bnf7960.69 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.131 ubk206.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik