2 | lm|ergo his aligerum dictis adfatur amorem|lm Latini deum ipsum 'Cupidinem' vocant, hoc quod facit 'amorem'. sed hic imitatus est Graecos, qui uno nomine utrumque significant; nam Amorem dixit deum: sed discrevit epitheto. sane numen hoc ratione non caret. nam quia turpitudinis est stulta cupiditas, puer pingitur, ut 'inter quas curam Clymene narrabat inanem', id est amorem, item quia inperfectus est in amantibus sermo, sicut in puero, ut 'incipit effari mediaque in voce resistit'. alatus autem ideo est, quia amantibus nec levius aliquid nec mutabilius invenitur, ut in ipsa probatur Didone; nam de eius interitu cogitat, cuius paulo ante amore deperibat, ut 'non potui abreptum divellere corpus'. sagittas vero ideo gestare dicitur, quia et ipsae incertae velocesque sunt. et haec ratio paene in omnibus aliis numinibus pro potestatum qualitate formatur. |