1 | lm|at cytherea|lm ab insula quae numero tantum plurali dicitur, ut 'sunt alta Cythera'. |
2 | lm|novas artes|lm ars τῶν μέσων est, unde sine epitheto male ponitur. veteres autem artes pro dolis ponebant, ut Terentius in heauton timorumeno 'offendi quendam ibi militem eius noctem orantem: haec arte tractabat virum', item in Phormione 'artificem probum'; nam et Graeci dolos τέχνας dicunt, ut in secundo 'periurique arte Sinonis'. |