1 | lm|bacatum|lm ornatum margaritis. dicimus autem et haec margarita et hoc margaritum et haec margaris, quod Graecum est, quo modo Nais. sane multi separant gemmam a margarita, ut Cicero 'nullam gemmam aut margaritam', et gemmas volunt dici diversi coloris, margaritas vero albas; vel gemmas integras, margaritas pertusas. |
2 | lm|duplicem|lm aut latam, ut 'duplici aptantur dentalia dorso', item at 'duplex agitur per lumbos spina': aut certe re vera duplicem gemmis et auro. sane inmiscet Romanam consuetudinem; coronis enim feminae utebantur. |