monumenta.ch > Servius > 654
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 653 <<<     >>> Versus 655

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 654

1 lm|maxima natarum priamlm quia ante etiam feminae regnabant, praesertim primogenitae; unde est 'maxima'. haec autem uxor Polymestoris fuit, quae post captum Ilium eiecta a viro manu sua interiit.
2 lm|monile|lm ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis 'segmenta et longos habitus', licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse 'et segmentatis dormisset parvula cunis'.
Servius HOME

bav1646.155 bnf7959.91 bnf7960.69 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.131 ubk206.80