1 | lm|praeterea sceptrum ilione|lm bene offert munera apta personis, sicut etiam Latino in septimo. |
2 | lmlione quod gesserat olim|lm quia etiam feminae sceptro utebantur. 'gesserat' autem pro gestaverat, ut 'hoc Priami gestamen erat'. et quaeritur, utrum hoc sceptrum de Thracia, an de Troia sublatum. quidam Aeneae ab Iliona datum dicunt. sed quamvis apta nupturae reginae sint munera, tamen futurorum malorum continere omen videntur. |