monumenta.ch > Servius > 19 > 331 > 318 > 651
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 650 <<<     >>> Versus 652

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 651

1 lm|pergama cum peteret|lm eo tempore quo a Paride sollicitata est Helena Venere faciente, quae ei praemium pro victoria, quam de malo aureo acceperat, alienum matrimonium concilians solverat. nota fabula omnibus traditum est, quamvis vera historia hoc habere dicatur, non sollicitatam a Paride Helenam, sed cum non ei consentiret, ut absente eo tempore Menelao sponte eum sequeretur ad Troiam, expugnata civitate vi a Paride sublatam. unde factum est, ut Paris timore, ne qui eum insequerentur, non recto itinere properaret ad patriam, sed deverteret ad Aegyptum et ad regem Proteum veniret. qui cum esset sacrificus et agnovisset alienam uxorem a Paride raptam, duci eam dicitur subtraxisse et nescio quibus disciplinis phantasma in similitudinem Helenae formatum Paridi dedisse, quod in undecimo plenius invenies.
2 lmnconcessosque hymenaeos|lm et fato et legibus. Hymenaeus autem ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur in nuptiis. falsum est autem; nam vitari magis debuit nomen extincti. sed hoc habet veritas: Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella saevissima virgines liberavit, quam ob causam nubentes eius invocant nomen, quasi liberatoris virginitatis. hinc etiam apud Romanos Thalassio invocatur. cum enim in raptu Sabinarum plebeius quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis, Thalassionis eam ducis nobilis esse simulavit, cuius nomine fuit puellae tuta virginitas.
Servius HOME

bav1646.155 bnf7959.91 bnf7960.69 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.131 ubk206.79

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik