1 | lm|et circumtextum velamen|lm cycladem significat. |
2 | lm|acantho|lm genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur. Varro ita refert: 'Onesicritos ait, in India esse arbores, quae lanam ferant, item Epicadus in Sicilia, quarum floribus quom dempti sint nuclei ex his inplicitis mulieres multiplicem conficere vestem'. hinc vestimenta acanthina appellata. |