1 | lm|signis auroque|lm signis aureis, ut 'molemque et montes'. |
2 | lm|pallam rigentem|lm duram propter aurum, sicut vel novas vestes videmus. significat autem tunicopallium, quod secundum Varronem palla dicta est ab inrugatione et mobilitate, quae est et circa finem huiusmodi vestium, ἀπὸ τοῦ πάλλειν. |