monumenta.ch > Servius > 542 > 647
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 646 <<<     >>> Versus 648

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 647

1 lmliacis erepta ruinis|lm commendat ex loci difficultate, ut 'nec tuta mihi valle reperti'; item ex persona, ut 'ornatus Argivae Helenae' et 'Ilione quod gesserat olim', ut 'hoc Priami gestamen erat': quemadmodum plerumque ex longinquitate, ut 'ex Aethiopia est usque haec'.
2 lm|erepta|lm ostendit valde pretiosa, quae meruerunt ex ruinis civitatis eripi. laborat autem poeta hoc sermone probare, ab Aenea non esse proditam patriam, si ornatus Helenae, quam cum Antenore Troiam prodidisse manifestum est, ex incendio eripuit bellorum casu, non pro praemio proditionis accepit.
Servius HOME

bav1646.154 bnf7959.91 bnf7960.69 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.130 ubk206.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik