1 | lm|fortia facta patrum|lm veteres enim in conviviis solebant fortia parentum facta narrare, quae hic etiam insculpta dicit. et hic resolvit poeta illud quod reprehenditur, cur in templo Iunonis non Poenorum, sed Troianorum et Graecorum facta depinxerit, scilicet quod suorum res pretiosiore materia signatas habuerit. |
2 | lm|series|lm ordo conexus. |