monumenta.ch > Servius > 639
    >>> Versus 640

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 639

1 lm|laboratae vestes|lm labore perfectae, ut laboratasque premunt ad pectora ceras. et est sermo in conpendium coactus, sicut 'rapuitque in fomite flammam', id est raptim fecit. et sane 'vestes' non illas dicit quibus induimur, sed stragulas, super quas discumbitur, sic enim dicebantur 'vestes stragulae'.
2 lm|ostroque superbo|lm claro, pretioso, id est per se superbo, aut quia superbos faciat.
Servius HOME

bav1646.154 bnf7959.90 bnf7960.68 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.130 ubk206.78