monumenta.ch > Servius > 655 > 10 > 219 > 138 > 279 > 632
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 631 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 632

1 lm|simul divum templis indicit honorem|lm apud maiores nostros mos fuit, ut magistratus post res serias quae consulto peragebantur in fine actus adderent 'diis honorem dico', vel alio modo 'hinc ad deos', quod poeta, amator antiquitatis, subtiliter docet; infert enim Didonem post habitum cum Aenea colloquium et iunctam hospitalitatem, 'quare agite o tectis iuvenes succedite nostris' et supra 'urbem quam statuo vestra est' et 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur', [post actum publicum,] diis sacra iussisse; nam subiungit 'simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem'.
2 lmndicit honorem|lm id est iussit fieri supplicationes. et bene 'indicit', quia Troiani inopinato venerant. et feriae aut legitimae sunt aut indictae. indici autem dicuntur, quia paupertas maiorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum: unde et supplicia dicuntur supplicationes, quae sunt de bonis supplicia passorum. Sallustius 'in suppliciis deorum magnifici'. hinc etiam sacrum et venerabile et exsecrandum intellegimus, quia sacrae res de bonis exsecrandorum fiebant.
3 lmndicit honorem]|lm indictiva sacrificia dicebantur quae subito ad praesens tempus indicebantur. dicebantur sacra et honoraria, quod utrumque hoc loco complexus videtur.
Servius HOME

bav1646.154 bnf7959.90 bnf7960.68 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.130 ubk206.77