monumenta.ch > Servius > 619
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 619

1 lm|teucrum memini sidona venire|lm quidam 'memini venire' pro 'memini venisse' accipiunt.
2 lm|teucrum sidona venire|lm historia hoc habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, qui aquatum profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est, post peragratam Mysiam navibus Troiam venisse. a cuius portu cum eum Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesiona belli iure sublata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum, unde Teucer natus est; nam Aiacem ex alia constat esse procreatum. tunc Hercules Priamum quoque redemptum a vicinis hostibus in paterno regno locavit: unde et Priamus dictus est ἀπὸ τοῦ πρίασθαι, id est emi. ceterum quae de liberata dicuntur Hesiona constat esse fabulosa. sed Teucer cum Troia eversa sine fratre esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma interemerat, vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus felicius navigaverat, Salamine pulsus a patre Sidona venit, ex quo Dido cuncta cognovit. Aiax autem Achillis patruelis frater fuerat, quoniam Telamon et Peleus fratres fuerunt, Aeaci filii.
Servius HOME

bav1646.153 bnf7959.90 bnf7960.68 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.129 ubk206.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik