monumenta.ch > Servius > 492 > 125 > 133 > 617
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 616 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 617

1 lm|tune ille Aeneas|lm et hoc admirativum, non interrogativum. 'ille' autem honoris est, ut 'sic Iuppiter ille monebat', vel 'tune ille' videtur beneficium Veneris admirari in eo, quem adamatura est.
2 lm|dardanio Anchisae|lm bene Anchisen addidit, ne cui diceret esset incertum; cum multis enim Venus concubuit. sed sciendum Anchisen, ut fabula loquitur, pastorem fuisse et cum eo amato Venerem concubuisse. unde Aeneas circa Simoin fluvium natus est; deae enim vel nymphae enituntur circa fluvios vel nemora. quod cum iactaret Anchises, adflatus fulmine oculoque privatus est.
Servius HOME

bav1646.153 bnf7959.90 bnf7960.68 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.129 ubk206.75