monumenta.ch > Servius > 607
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 606 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 607

1 lmn freta|lm abusive modo maria; nam proprie fretum est mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum.
2 lm|dum montibus umbrae lustrabunt convexa|lm alii hoc loco distinguunt et dicunt, quamdiu inclinata in montibus latera umbrae pro solis flexu circumibunt, ut 'lustrat Aventini montem': aut 'lustrabunt' inumbrabunt, unde lustra et ferarum cubilia et lupanaria per contrarium dicimus, quia parum inlustrantur. alii tamen 'convexa sidera' volunt, id est pendentia, ut 'et caeli convexa per auras', id est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in aere feruntur. 'pasci' autem aquis marinis sidera, id est ignes caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus ait 'atque undae plus quam quod digerat aer' (Lucan. 10,260). alii 'sidera convexa' nobis inminentia, vel quae per convexum polum pascuntur, vel quae per convexum disposita exhalatione terrae ali credantur. quidam radios solis pasci asserunt umore terreno. 'polus' autem caelum dixit.
Servius HOME

bav1646.153 bnf7959.90 bnf7960.68 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.129 ubk206.74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik