1 | lm|quae nos reliquias danaum|lm si Troianos significat, simpliciter intellegis; si ad se refert, quod Achillem evasit favore Neptuni. 'Danaum' autem pro Danaorum. |
2 | lm|terraeque marisque|lm 'terrae' propter Cretensem pestilentiam, 'maris' propter Orontis interitum. |