monumenta.ch > Servius > 592
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 591 <<<     >>> Versus 593

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 592

1 lm|manus|lm vel artificis, vel ars ipsa.
2 lm|addunt|lm bene 'addunt', quia et ipsa materies habet naturalem pulchritudinem.
3 lm|ebori decus|lm ebur a barro dictum, id est elephanto, ut Horatius 'quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?' sane naturam huius nominis nec derivatio nec obliqui casus reservant. et eboris enim et eburneus facit, non eburis, sicut murmuris.
Servius HOME

bav1646.152 bnf7959.89 bnf7960.68 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.128 ubk206.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik