monumenta.ch > Servius > 590
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 589 <<<     >>> Versus 591

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 590

1 lm|decoram caesariem|lm a caedendo dicta caesaries, ergo tantum virorum est. quod autem dicit 'decoram' vult etiam in Aenea naturalem fuisse pulchritudinem, ne si totum tribuat Veneri, nihil Aeneae sit reliquum, vel contra nihil relinquatur matris favori: quod sequens melius indicat conparatio. ut Horatius 'fortes creantur fortibus' magna arte nec eruditioni aliquid nec natalibus derogat.
2 lmuventae|lm iuventus est multitudo iuvenum, Iuventas dea ipsa, sicut Libertas, iuventa vero aetas; sed haec a poetis confunduntur plerumque.
Servius HOME

bav1646.152 bnf7959.89 bnf7960.67 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.128 ubk206.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik