monumenta.ch > Servius > 587
    >>> Versus 588

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 587

1 lm|scindit se nubes|lm nubes tantum dicimus, non nubs, licet dicamus trabs trabes, stirps stirpes, prex preces, plebs plebes. sed de his tantum quae legimus sunt ponenda; non enim artis sunt ista, sed usurpationis, qua metri causa utuntur poetae, ut vel minuant vel augeant nominativum. inde est et supellex supellectilis.
2 lm|et in aethera purgat apertum|lm quia aer collectus nubes fecit, ut 'atque in nubem cogitur aer', quae puriore vento dissolvitur in aerem.
Servius HOME

bav1646.152 bnf7959.89 bnf7960.67 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.128 ubk206.72