1 | lm|urbem quam statuo vestra est|lm multi antiptosin volunt, accusativum pro nominativo, ut sit pro 'urbs quam statuo vestra est'. sed si sic intellegamus, 'quam' nihilominus sequitur et syllepsis fit per casus mutationem; debuit enim dicere 'urbs quae statuitur vestra est'. melius ergo est 'vultis' bis intellegere, ut sit 'vultis regnis considere? vultis urbem quam statuo? vestra est', ut est eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden: subaudis 'ille'. alter enim Pyrrhum vicit, alter Mycenas. item 'non ignara mali miseris succurrere disco'. |