1 | lm|sive erycis fines|lm Eryx Veneris et Butae, vel ut quidam volunt Neptuni filius fuit, qui praepotens viribus advenas caestibus provocabat victosque perimebat. hic occisus ab Hercule monti ex sepultura sua nomen inposuit: in quo matris fecerat templum, quod Aeneae adscribit poeta dicens 'tum vicina astris Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae'. in hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus, licet secundum Catonem ad Italiam venerit. |
2 | lm|erycis fines|lm id est Siciliam. |