monumenta.ch > Servius > 164 > 568
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 567 <<<     >>> Versus 569

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 568

1 lm|nec tam aversus equos Tyria sol iungit ab urbe|lm fabula quidem hoc habet: Atreum et Thyestem germanos, cum in dissensione sibi nocere non possent, in simulatam gratiam redisse: qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit, Atreus vero ei filium epulandum adposuit: quae Sol ne videndo pollueretur, aufugit. sed veritatis hoc est: Atreum apud Mycenas primum solis eclipsin invenisse, cui invidens frater ex urbe discessit tempore quo eius probata sunt dicta.
2 lm|nec tam a. e. t. s. i. a. v.]|lm hoc est non in alio orbe habitamus.
Servius HOME

bav1646.151 bnf7959.89 bnf7960.67 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.127 ubk206.71