monumenta.ch > Servius > 562
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 561 <<<     >>> Versus 563

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 562

1 lm|solvite corde metum teucrlm sicut supra Iovis oratio, partim obiecta purgat partim petita promittit. sciendum sane, quia cum petuntur vel promittuntur aliqua, a validissimis inchoandum est, ut hoc loco. et est genus argumenti a necessario.
2 lm|solvite corde metum teucri]|lm qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiungere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor. nam et in Aeoli oratione statim promittit.
3 lm|secludite curas|lm iteratio est ad augmentum benivolentiae, hoc est, ad confirmandum supplicum animum. 'secludite' vero pro excludite: quod fit aut propter hiatum, aut propter suavitatem, ut a, 'silice in nuda conixa reliquit' pro enixa.
Servius HOME

bav1646.151 bnf7959.89 bnf7960.67 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.127 ubk206.70