1 | lm|tum breviter dido|lm atqui non breviter loquitur. sed breve et longum, parvum et magnum perfectum nihil habent, sed per conparationem intelleguntur, ut supra de provincia 'est locus' orbis, ut diximus, conparatione. item hoc loco 'breviter', id est minus, quam Ilioneus. et notandum regum esse breviloquium, ut multis in Vergilio locis probatur, feminarum verecundiam: unde utrumque dedit Didoni. |
2 | lm|vultum demissa|lm nota figura est, ut 'oculos suffusa nitentes'. dicendo autem 'vultum demissa' aliud genus officii adiecit. |