monumenta.ch > Servius > 64 > 550
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 549 <<<     >>> Versus 551

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 550

1 lm|Troianoque a sanguine clarus acestes|lm cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens, obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum fieret timens Hippotes quidam nobilis filiae Egestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam esset orta seditione religata, inpositam eam navi misit quo fors tulisset. haec ad Siciliam delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum vel canem conpressa edidit Acesten, qui ex matris nomine civitatem Troianis condidit, quae hodie Segesta nominatur.
2 lm|troianoque a sanguine clarus acestes]|lm bene Troiano, ut necesse habeat si passi fuerint iniuriam vindicare, quod in principio bene tacuit. de Aceste autem fabula talis. cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos per quod vicina litoris vastarentur. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum saepe fieret et Laomedontis Hesiona iam esset ad scopulum orta seditione religata, non nulli parentes peregre mittere filias quam domi perdere maluerunt; nam alii avehendas mercatoribus tradiderunt. timens Hippotes †vel ipsostratus filiam Egestam inpositam navi misit quo fors tulisset. haec ad Siciliam ventis delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum, vel ut quidam volunt in canem, conpressa edidit Egestum, quem Vergilius Acestem vocat, qui matris nomine civitatem Troianis condidit, quae ante Egesta post Segesta nominata est.
Servius HOME

bav1646.150 bnf7959.88 bnf7960.67 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.127 ubk206.69