monumenta.ch > Servius > 548
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 547 <<<     >>> Versus 549

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 548

1 lm|non metus|lm hoc loco distinguendum est. cuius autem rei, ex sequentibus probat; nam vult eam non timere, ne inaniter praestet. alii 'non metus officio' legunt et hunc sensum dicunt: non metuo pro officio nostro, id est non timeo, ne non sit unde satisfaciamus officio ac parem gratiam reddamus.
2 lm|officio nec te certasse priorem paeniteat|lm nec tibi parum videatur prima beneficia praestitisse, cum possis maiora recipere. nam 'paeniteat' parum videatur est, ut in heauton timorumeno 'at enim quantum hic operis fiat paenitet', hoc est parum videtur. sane 'certasse' quidam provocasse accipiunt, ut Terentius 'beneficiis si certasset audisset bene'. officium autem est, quod Graeci τὸ καθῆκον appellant. Cicero de Marcello 'noli igitur in conservandis bonis viris defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non inproba'.
Servius HOME

bav1646.150 bnf7959.88 bnf7960.67 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.126 ubk206.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik