Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 546
1 | lm|quem si fata virum servant|lm unum sensum in tres partes divisit, et potuit reprehendi idem dixisse, nisi ostenderet eum libenter voto suo inmorari. tale est illud 'si numina vestra incolumem Pallanta mihi' et cetera. |
2 | lm|si vescitur aura|lm vescor illa re, ut alibi 'vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis'. nec nos decipiat quod dicit Plinius, ut elocutiones ex similibus formemus; nam ecce comedo illam rem dicimus, nec tamen vescor illam rem. et ipse enim dicit non usquequaque hoc esse faciendum. |
3 | lm|si vescitur aura]|lm verbum inchoativum sine praeterito tempore et quod a se nascitur. sane hic 'vescitur' pro fruitur posuit; nam non comedit auram, sed vivit ea. |