monumenta.ch > Servius > 666 > 348 > 92 > 545
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 544 <<<     >>> Versus 546

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 545

1 lm|nec pietate fuit|lm multum interest inter iustitiam et pietatem; nam pietas pars iustitiae est, sicut severitas. nunc ergo hoc dicit, qua parte sit iustus, id est pietate. et bene duo laudat in Aenea: pietatem, quam a Didone inpetrare contendit, et virtutem, quam vult timeri.
2 lm|quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis]|lm qui et beneficium referre potest, et vindicare.
3 lm|bello maior et armis|lm non est iteratio; nam bellum et consilium habet, 'arma' tantum in actu ipso sunt.
4 lm|bello maior et armis]|lm hoc est scientia rei militaris et viribus dimicandi, ut aliud <sit> animi, aliud corporis.
Servius HOME

bav1646.150 bnf7959.88 bnf7960.67 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.126 ubk206.68