1 | lm|at sperate deos|lm abusive 'timete', ut alibi 'hunc ego si potui tantum sperare dolorem', cum speremus bona, timeamus adversa. veteres tamen sperare dicebant deorum auxilia spectare. Plautus in Milite 'deos sperabo, teque postremo tamen' (Plaut. |
2 | lm|memores fandi atque nefandlm iusti et iniusti. et bene 'memores', quia etiamsi non statim puniant crimina, sunt tamen memores, ut Horatius 'raro antecedentem scelestum deseruit pede poena claudo'. et dicendo 'fandi atque nefandi' significat 'prout meriti fueritis'. |