1 | lm|mortalia arma|lm mortalem possibilitatem. sane arma etiam consilia significant, ut 'quaerere conscius arma'. sed hoc loco terret latenter propter Siciliam; nam et paulo post ait 'sunt et Siculis regionibus urbes', cum unam habeant in qua Acestes regnat: sed ad terrorem 'urbes' posuit. |
2 | lm|temnitis|lm [autem] pro contempnitis per aphaeresin dictum, quae est cum prima verbi syllaba detrahitur. alii 'mortalia arma' pro humanitate accipiunt. |