1 | lm|hospitio prohibemur harenae|lm ut alibi 'litusque rogamus'; occupantis est enim possessio litoris. unde ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant. |
2 | lm|hospitio prohibemur harenae|lm ut alibi 'litusque rogamus innocuum'. litus enim iure gentium commune omnibus fuit et occupantis solebat eius esse possessio. Cicero in Rosciana 'nam quid est tam commune, quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?' unde ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant. |