monumenta.ch > Servius > 408 > 726 > 535
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 534 <<<     >>> Versus 536

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 535

1 lm|cum subito|lm si 'subito fluctu', nomen est, si per se 'subito', adverbium.
2 lm|cum subito adsurgens fluctu nimbosus orion|lm Oenopion rex cum liberos non haberet, a Iove Neptuno Mercurioque, vel ut quidam tradunt, non Neptuno, sed Marte, quos hospitio susceperat, hortantibus, ut ab his aliquid postularet, petiit, ut sibi concederent liberos. illi intra corium immolati sibi bovis urina facta praeceperunt, ut obrutum terra conpletis maternis mensibus solveretur. quo facto inventus est puer, cui nomen ab urina inpositum est, ut Οὐρίων diceretur, quod Dorica lingua commutatum est, ut ου diphthongus in ω converteretur. quod autem plerumque prima syllaba brevis invenitur, ut hoc loco, cum sit naturaliter longa, Graecae rationis est; nam detractio fit υ litterae et ο remanet brevis, quo modo ' οὔρεά τε σκιόεντα' pro ὄρεα, ποίησον pro πόησον. et hoc, quia aut ω est naturaliter longa, aut ου diphthongus; ceterum si sit in proprio nomine dichronos, ut omnes Latinae sunt, propriorum nominum abutemur licentia, ut in artibus lectum est. Orion ergo postea venator factus, velut trium parentum viribus fisus, dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum miseratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit. veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera collocavit: cuius chelae amputatae aliud signum fecerunt; nam ipsae sunt libra. sane ipse Orion magnitudine sua multis oritur diebus, et ideo eius etiam apud peritos est incerta tempestas: unde dictum est 'cum subito adsurgens' ad excusationem non praevisae tempestatis. et multi superfluo quaerunt, cur ortus commemoretur Orionis, cum sit inmissa a Iunone tempestas. sed Ilioneus ista non novit quae a poeta supra dicta sunt, per musam, ut diximus, cognita. et constat numina nisi inventa occasione nocere non posse: quod in omni suo opere Vergilius diligenter observat. bene autem 'nimbosus', qui et ortu suo et occasu tempestates conmovet, sicut ait Horatius 'qua tristis Orion cadit'; et quia hoc signum ibi est, ubi Hyades circa frontem Tauri.
Servius HOME

bav1646.149 bnf7959.88 bnf7960.66 bnf7962.30 bnf10307.235 med221.126 ubk206.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik