monumenta.ch > Servius > 594 > 532
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 531 <<<     >>> Versus 533

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 532

1 lm|oenotri coluere virlm deest 'quam'. Oenotria autem dicta est vel a vino optimo, quod in Italia nascitur, vel ut Varro dicit ab Oenotro, rege Sabinorum †quia alii partem Italiae Oenotriam tradunt ex Arcadia profectum in Italiam venisse cum Pelasgis et eam sibi cognominem fecisse.
2 lm|fama|lm subaudimus 'est'.
3 lm|minores|lm maiores et minores quotiens de genere dicimus numeri sunt tantum pluralis.
Servius HOME

bav1646.149 bnf7959.88 bnf7960.66 bnf7962.30 bnf10307.235 med221.125 ubk206.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik