2 | lm|hesperiam|lm Hesperiae duae sunt, una quae Hispania dicitur, altera quae est in Italia. quae hac ratione discernuntur: aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis 'ultimam' et significas Hispaniam, quae in occidentis est fine, ut Horatius 'qui nunc Hesperia sospes ab ultima'. et haec est vera Hesperia, ab Hespero dicta, id est stella occidentali. ceterum Italia Hesperia dicitur a fratre Atlantis, qui pulsus a germano Italiam tenuit eique nomen pristinae regionis inposuit, ut Hyginus docet. |