1 | lm|parce pio generlm quotiens invidiosae sunt praesentes personae, rhetoricum est ad alias confugere, ut hoc loco confugit ad genus. |
2 | lm|et propius|lm vicinius scilicet, ut tamquam victi accipiantur, non tales omnes credantur, qualis Paris fuit in Spartae expugnatione raptuque Helenae. nam historiae hoc habet veritas, non voluntate Helenam secutam, sed expugnata raptam civitate, unde et recipi meruit a marito. tangit autem hoc latenter Vergilius illo loco 'me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter'. ergo bene non nos, sed res nostras dixit. |