monumenta.ch > Servius > 648 > 333 > 15 > 166 > 388 > 522
    >>> Versus 523

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 522

1 lm|o regina|lm secundum artem rhetoricam id ei dat quod vult inpetrare. nam eam per laudem benivolam reddidit. quae benivolentia in principiis controversiarum secundum praecepta rhetorica quattuor modis conciliatur: a iudicum persona, a nostra, ab adversariorum, a re ipsa. quod hic invenitur: a iudicum persona 'o regina novam c. c. I. u.', a sua persona 'Troes te miseri' et cetera, ab adversariorum 'quod genus hoc hominum', a re ipsa 'hospitio prohibemur harenae'. post praeparatam igitur benivolentiam et ex sua persona miseratione commota adhibet preces 'prohibe infandos a navibus i. p. p. g. e. p. r. a.' an possint? 'non ea vis animo n. t. s. v.' quo ergo ibatis? 'est locus Hesperiam G. c. d.' et cur huc venistis? 'cum subito adsurgens f. n.
2 lm|O.'|lm ne autem possint timeri, ait 'pauci vestris adnavimus oris'. an gratiam referant? 'officio nec te certasse priorem paeniteat'. quod autem Aeneam laudat, occulte etiam terrorem incutit dicendo 'nec bello maior et armis'. dicit etiam esse qui vindicent, si fiat iniuria 'sunt et Siculis regionibus u. a. q. T. q. a. s. c. A.' an recessuri sint? 'quassatam ventis liceat subd. c.' et subiunxit, etiamsi regem amisimus et Italiam non petimus, tamen ad Siciliam necessario discedemus 'si datur Italiam s. e. reliqua. sin absumpta salus e. t. p. o. T. p. h. L. n. s. i. r. I. at freta Sicaniae saltem'.
3 lm|novam urbem|lm iuxta Poenorum opinionem dixit, qui novam civitatem Carthaginem dicunt.
Servius HOME

bav1646.148 bnf7959.87 bnf7960.66 bnf7962.30 bnf10307.235 med221.125 ubk206.64

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik