1 | lm|orantes veniam|lm pacem propter incendium navium. et proprie verbum pontificale est: unde est 'tu modo posce deos veniam' et paulo post 'pacemque per aras exquirunt'. dicta autem venia ad eliciendam misericordiam; meretur enim benivolentiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam peccaverit petit: unde est confessio illa in Terentio quid meritu's? crucem (Ter. |
2 | lm|orantes veniam]|lm venia quidem pro culpa petitur, sed nunc beneficium. aliqui tamen veniam pro inpunitate accipiunt, nam mox addidit 'prohibe infandos a navibus ignes'. |