1 | lm|cuncti nam lecti navibus|lm bene addidit 'lecti', ne penitus omnes intellegeres. nonnulli tamen 'lectis navibus' legunt: quod et si sit, hypallage est, et illuc sensus recurrit. et sciendum, plerumque ut hoc loco addi aliquid generalitati et fieri specialitatem. item si dicas 'omnes scolastici laborant', generalitas est; si addas 'isti', fit specialitas, ut Sallustius 'transgressos omnis recipit mons Balleia' prudenter addidit 'transgressos'. |
2 | lm|cunctlm non idem significat quod omnes. Cicero saepe ait 'cuncti atque omnes', quia omnes non statim sunt cuncti, nisi idem simul sunt iuncti. |