monumenta.ch > Servius > 505
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 504 <<<     >>> Versus 506

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 505

1 lm|tum foribus divae|lm instans praecipue foribus. et hoc loco distinguendum est; magno enim studio et labore templorum fores fiebant, quas quibusdam insignibant historiis, ut 'in foribus letum Androgei', item 'in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto'. quamvis quidam iungant 'tum foribus divae media testudine templi', ut unum intellegas tectum templi et pronai: quod si est, sub medio tecto sunt fores. sed prima melior expositio est.
2 lm|testudine|lm camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum. quidam tradunt apud veteres omnia templa in modum testudinis facta, at vero sequenti aetate divinis simulacris positis, nihilominus in templis factas esse testudines, quod Varro ait, ut separatum esset, ubi metus esset, ubi religio administraretur. bene ergo, cum de templo loqueretur, addidit ei testudinem. idem Varro de lingua Latina ad Ciceronem 'in aedibus locus patulus relinquebatur sub divo, qui si non erat relictus et contectus erat, appellabatur testudo'. Cicero in Bruto 'commentatum in <quadam testudine cum servis litteratis fuisse>'. quidam testudinem locum in parte atrii volunt adversum venientibus. alii hunc ordinem volunt 'tum foribus divae templi resedit, media scutorum testudine', quia saepta armis erat. hoc sane genus fabricae ab animalis similitudine quae testudo vocatur captum est: de qua fabula talis est. virgo quaedam nomine Chelone, linguae inpatientis fuit. verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, praecepit Mercurio, ut omnes deos et homines atque omnia animalia ad nuptias convocaret. sed omnibus quos Mercurius monuerat convenientibus, sola Chelone, irridens et derogans nuptiis, nectens moras adesse contempsit. quam cum Mercurius non venisse notavisset, denuo descendit ad terras et aedes Chelones supra fluvium positas praecipitavit in fluvium ipsamque Chelonen in animal sui nominis vertit, quam nos Latine testudinem dicimus, fecitque, ut pro poena dorso tectum, velut domum suam prona portaret: unde incurvatis aedificiis hoc nomen inpositum est.
Servius HOME

bav1646.148 bnf7959.87 bnf7960.65 bnf7962.30 bnf10307.234 med221.124 ubk206.62

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik