monumenta.ch > Servius > 302 > 491
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 490 <<<     >>> Versus 492

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 491

1 lm|penthesilea furens|lm furentem ideo dixit, quia sororem suam in venatione confixit simulans se cervam ferire. sed hoc per transitum tangit, nam furor bellicus intellegitur. an 'furens', quia maiora viribus audebat. haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit. 'ducit' autem et 'ardet' ad laudem picturae pertinet.
Servius HOME

bav1646.147 bnf7959.87 bnf7960.65 bnf7962.30 bnf10307.234 med221.124 ubk206.62