monumenta.ch > Servius > 107 > 344 > 490
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 489 <<<     >>> Versus 491

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 490

1 lm|ducit amazonidum|lm hoc est quod supra dixit 'videt Iliacas ex ordine pugnas'. Homerus enim haec omnia tacuit quae facta sunt post Hectoris mortem. 'Amazonidum' autem derivatio est pro principalitate, sicut 'Scipiadas duros bello' pro Scipionibus. sane Amazones dictae sunt vel quod simul vivant sine viris, quasi ἅμα ζῶσαι, vel quod unam mammam exustam habeant, quasi ἄνευ μαζοῦ. has autem iam non esse constat, utpote extinctas partim ab Hercule, partim ab Achille.
2 lm|peltis|lm scutis brevissimis in modum lunae iam mediae.
3 lm|lunatis|lm autem participium a feminino genere derivatum.
Servius HOME

bav1646.147 bnf7959.87 bnf7960.65 bnf7962.30 bnf10307.234 med221.124 ubk206.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik