1 | lm|eoas|lm 'e' naturaliter longa est, fit tamen brevis interdum cum eam vocalis sequitur, ut 'primo surgebat Eoo'. |
2 | lm|nigri memnonis arma|lm quia Tithonus, frater Laomedontis, raptus ab Aurora filium suum Memnonem ex ipsa progenitum, inlectus dono vitis aureae Priamo ad Troiae misit auxilia. qui congressus cum Achille ab eo est interemptus, cuius mortem mater Aurora hodieque matutino rore flere dicitur. 'nigri' autem dixit Aethiopis, unde prima consurgit Aurora. |
3 | lm|arma|lm Vulcania, ut ille indicat versus 'te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx'. |