monumenta.ch > Servius > 275 > 445 > 704 > 121 > 400 > 488
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 487 <<<     >>> Versus 489

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 488

1 lm|se quoque principibus permixtum agnovit achivis|lm aut latenter proditionem tangit, ut supra diximus: ut excusatur ab ipso in secundo 'Iliaci cineres' et cetera: aut virtutem eius vult ostendere; nimiae enim fortitudinis est inter hostium tela versari, ut Sallustius 'Catilina longe a suis inter hostilia cadavera repertus est'. Cornutus tamen dicit versu isto 'vadimus inmixti Danais' hoc esse solvendum.
Servius HOME

bav1646.147 bnf7959.86 bnf7960.65 bnf7962.30 bnf10307.234 med221.124 ubk206.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik