monumenta.ch > Servius > 487
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 486 <<<     >>> Versus 488

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 487

1 lm|manus inermes|lm aut sine sceptro, aut supplices, ut 'dextras tendamus inermes': quod tractum est de historia; qui enim se dedunt, inermes supplicant. aut re vera inermes tunc; contra Pyrrhum enim processit armatus. sane per transitum historiam tetigit, quia constat Priamum, cum ad supplicandum tentorium Achillis fuisset ingressus, dormientem Achillem excitavisse, ut pro filii corpore rogaret eum, cum eum potuisset occidere: licet hoc Homerus propter Achillis turpitudinem supprimat.
Servius HOME

bav1646.147 bnf7959.86 bnf7960.65 bnf7962.30 bnf10307.233 med221.123 ubk206.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik