1 | lm|exanimum|lm exanimus et exanimis dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis. ergo pro nostro arbitrio aut secundae erunt declinationis, aut tertiae; sed a tertia ablativum singularem in i mittunt, quia communis sunt generis. exanimis autem est mortuus, ut hic indicat locus, exanimatus vero timens, ut 'exanimata sequens inpingeret agmina muris'. |
2 | lm|vendebat|lm ingenti arte utitur verbis: nam hoc loco, quia pingi potuit, praesens tempus posuit, superius, quia pingi non potuit, sed referri, perfecto exsecutus est tempore dicendo 'raptaverat', non 'raptabat'. |