2 | lm|ter circum iliacos|lm apud auctores multa ad sensum, non ad aspectum possunt referri. tertio enim tractum intellegere possumus, non in pictura conspicere. unde est et illud 'mulcere alternos et corpora fingere lingua'. aut certe tale erat in pictura corpus, ut in eo appareret frequentis raptationis iniuria. sane huius rei ordo talis est. Patroclus cum iratum Achillem propter Briseidem sublatam ut adversum Troianos pugnaret exorare non posset, petit ab eo arma quae Peleo Vulcanus fecerat; quibus indutus dum Achilles crederetur, fugatis Troianis omnibus etiam plurimos interemit, ipse vero ab Hectore occisus est. quo dolore Achilles conpulsus, inpetratis per matrem a Vulcano armis, Hectorem proelio superatum peremit, eiusque corpus ad currum religatum circa muros Ilii traxit, quod post placatus auro repensum Priamo reddidit. |