1 | lm|passis|lm participium est ab eo quod est 'pandor'. ideo autem non facit 'pansus', quia plerumque 'n', quod in prima verbi positione invenitur, in praeterito participio non est. de qua re euphonia iudicat, ut ab eo quod est 'tundor' et 'tunsus' facit, ut 'tunsae pectora palmis', et 'tusus', ut 'non obtusa adeo gestamus pectora Poeni'. sciendum tamen est, licet alia euphoniae causa varientur vel in generibus vel in numeris, 'nactus' tamen et 'passus' 'n' penitus numquam accipere. |
2 | lm|peplumque ferebant|lm peplum proprie est palla picta feminea Minervae consecrata, ut Plautus 'numquam ad civitatem venio, nisi cum infertur peplum'. hodie tamen multi abutuntur hoc nomine. |